CATTI Melibocci

CATTI Melibocci
CATTI Melibocci
Germann. tractus, qui Catzenelebogen dicitur B. Rhenano; Comitatus Wetteraviae; in Hassia est; sub Landgravio Hasso Cassellano. Cum oppido cognomine vix 2. leuca Nassavio in Occasum. Comitatum hunc, uxoris Annae nomine, defunctô profratre Philippô iuniore, ultimô Cattimeliboci Comite, Henricus III. Hassiae Landgrav. obtinuit; cuius filius Guilielmus Iunior, absque filiis mortuus A. C. 1500. liti inter successorem Guilielmum Medium agnatum, sororesque, Mechthildem et Elisabetham, istam Iohanni Clivensi, hanc Ioanni Naslovio Dillenburgio, nuptas, causam occasionemque dedit: cum istae Comitatum maternae hereditatis iure sibi vindicarent; Guilielmô contra eô maxime argumentô nixô, quod Guilielmus Iunior A. C. 1487. sororibus non nisi dotem 100000. aureorum pactus, integram terrarum successionem patrueli seposuerit. Et protractâ multos in annos cum Nassoviis controversiâ, Clivensium quoque iuribus posteae titulô emptionis auctis, tandem pro his sententia dicta est, A. C. 1648. cui tamen transactione Passaviensi robur ademptum, et ut in illius iustitiam aliô iudiciô quaereretur, permissum. Inde ab iis, quibus cognoscendi vices delegatae, pronuntiatum A. C. 1657. ut tituli honore non Nassovii minus, atque Catti gauderent; hi vero, retentô Comitatu, Nassoviis, una cum quarta Comitatus Diezensis parte 450000. aureorum exsolverent: Cattimelibocci quoque portionem, sive inferiorem, sive superiorem, aut locô eius 300000. aureorum habituris, quando Hassi nullâ relictâ prole masculâ decederent. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principp. Gentibus, c. 8. Vide quoque praefatum Rhenanum, Rer. Germ. l. 1. et ad cum Cl. Ottonis praefati Notas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”